Hľadaný výraz: Mt 5,15; Mt 10,26; Mt 7,2; Mt 13,12; Mk 4,21-25; Lk 8,16-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 6
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.

26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.

2 in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.

12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.

21 Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? 22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat ”. 24 Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. 25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.

 
1
2

mail   print   facebook   twitter